monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17 > sectio 11 > Iudices, 14 > bavPal.lat.1663.249 > Psalmi, 36 > bnfGrec107.243 > sectio 6 > Ezechiel, 7 > sluMscr.Dresd.App.1092.244 > sectio 16 > sectio 46 > sluMscr.Dresd.App.1092.241 > sectio 1 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 17
Vigesimo octavo: Et in templo eius omnis dicet gloriam . Pro quo in Graeco sit, πᾶς τίς. Quod si transferre voluerimus ad verbum, omnis quis, in κακοζηλίαν interpretationis incurrimus, et fit absurda translatio. In eodem: Dominus diluvium inhabitare facit . Pro quo legisse vos dicitis: Dominus diluvium inhabitat; quorum prius ad gratiam pertinet in credentibus, secundum ad eius, in quo credunt, habitaculum. Sed quia IASAB verbum ambiguum est, et potest utrumque sonare, nam et sessio, et habitatio dicitur; et in ipso Psalmo de gratia baptismatis dicebatur: Vox Domini super aquas: Dominus super aquas multas. Et: Vox praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo eius omnis dicet gloriam , de ipsis sentire volumus, qui glorificant Dominum; et interpretati sumus: Dominus diluvium inhabitare facit .